monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.68 > csg68.247 > sectio 20 > sectio 11 > bnf8907.592 > sectio 9 > bkeCod.16.10v > bnf6797.485 > bkeCod.16.192r > sectio 68 > sectio 4 > bnf6158.8 > sectio 2 > bkeCod.16.91v > habCod.Guelf.81Weiss..86 > bnf6797.489 > bavPal.lat.311.322 > bavPal.lat.311.318 > bsbClm14439.96 > sectio > sectio 8 > bnf11947.59 v > uwbM.p.th.f.12.72 > bnf11130.85 > bnf8907.193 > csg211.48 > bnf6797.480 > sectio 107 > sectio 10 > bnf15046.208 > sectio 11 > bsbClm14439.72 > bkeCod.16.34v > sectio 5 > bnf8672.27 > sectio 18 > Psalmi, 21 > bnf17416.7 > sectio 5 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 11, 1
At vero in hexametro carmine concatenatio versuum plurimorum solet esse gratissima, quod in Aratore et Sedulio frequenter invenies, modo duobus, modo tribus, modo quatuor aut quinque versibus, nonnunquam sex vel septem, vel etiam pluribus adinvicem connexis, quale est illud:
Lot Sodomis fugiente chaos, dum respicit uxor,
In statuam mutata salis stupefacta remansit,
Ad poenam conversa suam: quia nemo retrorsum
Noxia contempti vitans discrimina mundi,
Aspiciens salvandus erit; nec debet arator
Dignum opus exercens, multum in sua terga referre.
Et Arator:
Iura ministerii sacris altaribus apti,
In septem statuere viris, quos undique lectos
Levitas vocitare placet, quam splendida coepit
Ecclesiae fulgere manus, quae pocula vitae
Misceat, et latices cum sanguine porrigat igni.
Verum huiusmodi connexio, si ultra modum procedat, fastidium gignit ac taedium: hymnos vero quos choris alternantibus canere oportet, necesse est singulis versibus ad purum esse distinctos, ut sunt omnes Ambrosiani.